# Adversus Arium 32.15-24

Victorinus, Adversus Arium, 32.15 to 32.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/32.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/32.15

et juxta quod intelligit, et intelligentia est una motione, ut una ipsa cum sit, quae species est ipsius, definitur enim motione, et existit unum ov, duplici potentia in uno motu existente: vitae et intelligentiae: impassionabiliter quidem ista, in actione duo, in una motione, id est, quod generatur, et Filius unigenitus animae ipse vita, ipse νους existens, et prima potentia cum co quod ci esse vita est: quo enim est, hoc est quod est vita: illud enim esse isti ipsi quod substantia est, et vita est, et supra vitam est; non enim aliud vivificat, neque semetipsum: non enim ab alio quasi aliud accipit, hoc enim ipsius quod est esse, ipsi est moveri, et motionem esse; et quod est motio, hoc vita est; et quod vita est, hoc est intelligentia. Ista enim substantialia dico, motiones, vitam, intelligentiam, nullam dicens, sensibilium motionum nec in locum transitum; duo ergo haec, vita et intelligentia, όμοούσια sunt ei quod est esse, hoc est, animae. Quae duo uno est motio, quae quidem prima potentia vitae est, forma enim eo quod est esse, vita est. Definit enim infinitum esse, quod est prima potentia motionis, secunda autem potentia ipsa motio; quoniam quod definitur, et intelligentia comprehenditur a vita, innata intelligentia substantiaque sit, juxta quod est intelligentia et subsistens, et per semetipsam deducta a substantia vitae. Unum haec duo, et unum juxta motum filius est, unigenitus animae, nihil passionis patientis juxta quod animae est: hoc autem est vel mater, vel pater unigeniti filii, motione in duplicem potentiam procedente, quae sola patitur: motio enim passio, et motione passio, in motione enim motio et status: statum autem esse in motione passio est, et iu motione esse a statu est passio, ergo et motio: motione igitur omnis passio, lice autem duplex, secundum vitam et intelligentiam: secundum vitam quidem passio, quod adhuc indiget alterius quod vult vivefacere, et ideo juxta quod ejus est particeps, et alias patitur passiones usque in mortem.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
