# Adversus Arium 40

Victorinus, Adversus Arium, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/40

XL. Dicamus et alia (Rom. I, 16): Non enim erubesco Evangelium Dei. Virtutem et potentiam Paulus dicit Christum Jesum, hoc enim Evangelium dicit et de isto (I Cor. I, 24): Christus ergo Dei et sapientia et virtus. Quid deinde sapientia et virtus Dei? non ipse Deus? Non enim ut in corporibus, aut in corporalibus, aliud est oculus, aliud visio. Aut in igne, aliud ignis, aliud lumen ejus: eget enim oculus et ignis alterius alicujus, et oculus alterius luminis, ut sil ex ipso et in ipso; visio ignis et aeris, ut sit ex ipso lumen. Sed sicuti visionis potentia in se habet visionem tunc foris existentem, cum operatur potentia visionis, et generatur a potentia visionis visio, unigenita ea ipsa: nihil enim aliud ab ea gignitur, et ad potentiam visionis visio est, non intus solum, sed ct intus in potentia, in actione magis foris, et ideo ad potentiam, quippe visio cum sit, έμοουσιον ergo visionis potentiae visio, et unum totum. Et potentia quidem quiescit, visio autem in motu est: et per visionem omnia visibilia fiunt, et passiones circa visionem sunt, visionis potentia impassibili existente, et sine passione visionem generante. Sic igitur et virtus et sapientia Dei ipse Deus, est totum, quod simplex, et quod unum, et unius et ejusdem substantiae, et simul ex aeterno, et semper, et a patre, qui sui generator est existens. Sapientiae igitur et virtus operationis, hanc enim virtutem nunc significat: conjunxit enim sapientiam et virtutem. Ergo horum potentia est Deus, et ideo pater, quod ab ipso ista: gignit enim ista in actionem et impassibiliter, quod ομοούσια sunt potentia et actio et Deus, et Dei virtus, et sapientia: quae cum activa sunt, juxta ea quae foris sunt curam habentia, ad Deum sunt, semper sapientiam dantia, semper vivificantia, non Deum, sed a Deo factam per semetipsa omnem creaturam: et si qua passio, in actione passio est. Isto modo sive λόγος est Jesus, sive lumen, sive refulgentia, sive forma, sive imago, sive virtus et sapientia, sive character, sive vita όμοοΰσκη apparebit λόγος et Deus Pater, et Filius, Spiritus et Christus

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
