# Adversus Arium 41.1-21

Victorinus, Adversus Arium, 41.1 to 41.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/41.1

XLI. Adhuc inducamus eadem ipsa. Vitam dicentes Christum, quomodo όμοονσιος est Deo? Dicit Joannes (Joan. I, 3, 4): Quod factum est, in ipso vita erat. Et iterum (Joan. V, 26): Siculi enim pater habet vitam in semetipso, sic et filio dedit vitam habere in semetipso: Quid tam simul? Quid tam idem? Habet pater in se vitam: habet et filius in semel vitam. Quid est habere vitam in seipso? Ipsum sibi vitam esse, non ab alio accipere vitam, sed a seipso et aliis dare. Dicit aliquis similis substantiae esse, non tamen ομοούσιον esse. Illud jam dictum, quoniam, simile substantia non dicitur: neque enim est juxta quod substantia est, magis autem si ejusdem substantiae est, idem substantia dicitur, non simile, simile enim juxta qualitates, ut ignis substantia est, et aer secundum substantiam idem, vXtj enim ambo: qualitatibus autem simile, aut dissimile, notione virtutum, et aliis simile. Dic et terra, et aqua gravitate et densitate, aut aliis talibus, in quibus et istud accidit, quaecumque sint similia, eadem esse dissimilia, alia et alia qualitate. Simile enim non idem, neque idem unum, sed idem geminum: unum et ista non substantia, sed numero unum. Nos nunc de substantia perquirimus, quae in Deo, aut filio, aut ipsa est, aut eadem: aut modo quodam et ipsa et eadem. Quomodo ergo ipsa est adventante filio, et tanta faciente et in coelo et in terra, et intrante in carnem? Quomodo Jesus filius, quod significat patrem, quomodo et tres sunt substantiae, Deus, Αόγος, Spiritus sanctus: non enim oportet dicere, nec fas est dicere, unam esse substantiam, tres esse personas. Si enim ista ipsa substantia et egit omnia, et passa est, Patripassiani ergo et nos: absit. Quid igitur? eadem est, non ipsa: sed si istud, aut praeexistente substantia duo, ani ab eadem scissione, aut amissione partis ejusdem ipsa facta est eadem: neque dimissione, neque diminutione filius natus est, sed perfectus pater, et semper perfectus, et semper pater: perfectus filius, et semper perfectus, et ex aeterno et in aeternum filius.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
