# Adversus Arium 41.22-33

Victorinus, Adversus Arium, 41.22 to 41.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/41.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/41.22

Quomodo igitur eadem, in duobus enim quae eadem? sed pater et filius unum, et qui pater, pater: et qui filius, filius. Et non idem paler et filius, nec idem filius pater ejus cujus filius est. Non ergo unum sunt: neque ipsa, neque eadem est substantia. Relinquitur ergo modo quodam esse et ipsam et eam dem. Non enim fas est dicere alterius esse substantiae patrem et filium: quoniam quod sit ipsa dicemus, sive Deum et Aoyov dicemus, sive Deum et Dei virtutem et sapientiam. Sive quod est esse et vitam, sive quod est esse intelligere, aut intelligentiam, sive esse et vitam intelligere, sive patrem et filium, sive lumen et effulgentiam, sive Deum et characterem, sive Deum et formam et imaginem, sive substantiam et speciem, sicut ibi, non ut heic, sive substantiam et motionem, sive potentiam et actionem, sive silentium et effatum ipsum substantiam esse confitendum. Deum enim quod est esse dicentes filium vitam; quomodo separamus vitam ab eo quod est esse, sive in patre, sive in filio? Etenim pater in seipso habet vitam, et filius, excepto quod filius a patre accepit quod habet. Pater ergo et Filius a se orti, a se potentes ad vitam, sic mihi intellige habere dicere, quomodo Evangelium, et pater enim habet in se vitam. Habere ergo non quasi aliud sed ipsum est, sed in intellectu.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
