# Adversus Arium 42

Victorinus, Adversus Arium, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/42

XLII. Ista diximus. Si igitur pater in semetipso habet vitam, vita est, et substantia ejus vita est, et sic filius. Dicit enim (Joan. XIV, 6): Ego sum vita: pater ergo vita est, et filius vita. Omnis vita juxta quod vita est, motus est, vivificans quibus posse est vivificari. Et idcirco definitio animae et vitae ista est: quod a se movetur esse. Et ut substantia ejus istud dicitur, mullo magis ergo ista in Deo et Αό?ω. Quid ergo diximus? vita pater et substantia est, et se movens substantia, et nihil aliud se movens motio nisi vita ipsa, igitur et substantia, et vita. Sed quoniam in motu intelligentia quasi aliud adintelligitur, et non perfecte aliud. Ipsum autem vivere ad aliud veluti mixtione in utroque alterius, juxta quod vita est, et motus est, unum est. Rursus juxta quod vita est, in ipsum aliud unum, et idcirco eadem substantia. Sed sive ipsa, sive eadem όμοούσιον necessario et simul est: quoniam duo simul sunt; etenim sine altero nunquam fuit alterum. Unum ergo et unum sunt ista. Hoc igitur quod est esse vitam, et per semel esse motionem, pater est: Hoc autem quod est motum esse, et per semet esse vitam, filius est. Causa enim motionis vita. Pater ergo et magis principalis vita, motionem requiescentem habens in abscondito, et intus se moventem; Filius autem in manifesto motio, et ideo filius, quoniam ab eo quod est intus processit. Magis autem motio existens, quod in manifesto. Isto modo et vita filius a patre vita, qui sic accipit vitam esse a praeprincipali principio. Natum universale ab universali, tota ex tota, et idcirco dicit (Joan. VI, 58): Vivens pater misit me, et ego vivo propter ipsum. Si igitur generans in vita, et filius secundum motionem filium, secundum autem motum vitam esse, vitam filio dante patre in motionem, generationem et simul vitam, ipse autem in semetipso όμοούσιον; ergo pater et filius et unum est semper, et ex aeterno natus est, et alter in altero, et inseparabilis separatio, et in patre filius, et in filio pater, et maxime filius actio, quoniam filius cum actione vita: Pater autem secundum id quod est esse, vita; et secundum quod est vitam esse, actio. Manet igitur pater, et impassibilis manet. Operatur filius, et in manifestationem ducit. Et Deus intus operatur, existente actione juxta potentiam. Et in patre, et in filio juxta actionem actio est.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
