Latin
43
Victorinus, Marius, Adversus Arium 43
Unproofread scanNot analysed yet
XLIII. Ista hujusmodi oportet revocare ad illa omnia quae praeposuimus: sive Deus est λόγο? ,sive lumen et effulgentia, sive silentium et effatum, sive alia quibus unum et simul ea ό4αοούσ«ον apparet, et ingenita generatio. Ubi igitur habet locum quod simile est όμοούσιον, dicere? qua causa dicitur? Semper et mysterium totum hoc est: Unus Deus, et Pater, et Filius et Spiritus sanctus unus Deus. Simile ergo quomodo unus Deus? At όμοουσιον necessario unus Deus. Si enim velut non simul, necessario duo; si autem simile illud alterum, necessario alterum όμοούσιον; ergo necessario alterius substantiae. Isti Ariani, isti Lucianistae, isti Eusebiani, isti Illyriciani, sed abjicientes aliqua, auferentes aliqua et mutantes, omnes diversae opinionis haeretici. Huc accedit, si όμοούσιον pater et filius, quomodo dicit Salvator (Joan. XIV, 6): Ego sum veritas? Si id quod dictum est verum est, filius cum sit veritas: minor pater, similis quibit veritati, non veritas. Quanta blasphemia ista? Si autem veritas Deus, veritas filius, sicuti ipsi filius dicit, et vere dicit, όμοούσιον Deus est filius: non ergo duplex, sed una semper veritas, et valde foris, et deorsum valde, quod est simile veritati, quod forte in mundo existat similitudo veritatis, ubi et error, et corruptio, et omnis passio. Ipsum ergo veritatem esse, substantia est; non enim aliud substantia, aliud veritas: quod enim simplex, hoc veritas, simplex Deus, simplex filius, veritas Deus, veritas filius, et Deus et filius una veritas. Veritas enim in semetipsa veritas. Item si similis veritati est filius, id est, quod simile est ducit, quae ducit? si autem veritas, in veritatem ducit. Sed enim Deum ducit, et Deus veritas, in veritatem ducit ergo. Sed impossibile, cum ipse veritas non sil, in veritatem ducere: veritas ergo et pater, et filius, siculi et dicitur (Joan. VI, 37): Quem mittit ad me Pater, iste ad me veniet. Ex istis omnibus non solum concluditur, sed manifesta efficitur confessio, extra mutationem esso motum in Deo. Non enim localis neque cum passione generatio, aut corruptione, aut augmento, vel minutione, neque aliqua immutatione; est enim movere ibi, et moveri ipsum quod est esse simul et ipsum, et simplex, et intellectu, unum in uno, sicut in potentia, et actione. Semper quidem, όμοούσιον in eo quod est esse, secundum autem agere ab eo quod est esse, filius, et pater. Sed sicuti dictum est, et in filio pater, et in patre filius.