# Adversus Arium 44

Victorinus, Adversus Arium, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/44

XLIV. Num timor ex isto nascitur, esse nos ista dicentes quasi Patripassianos? Multum differt serpentinum dogma a veritate. Illi enim Deum solum esse dicunt, quem nos patrem dicimus, ipsum solum existentem et effectorem omnium, et venisse non solum in mundum, sed et in carnem, et alia omnia, quae nos filium fecisse dicimus. Si enim dicimus patrem, patrem: et filium, filium, unum et dicentes, et ideo λόγο?, id quod unum, non solum unum dicentes, sed unum et unum. Aliud autem impassibile, unum aliud passum, quomodo ergo Patripassiani sumus? Deus enim nec procedit a semetipso, neque in manifesto actio est, neque velut in motione: quod intus motio veluti non est motio; λόγο? autem qui sit in motionis potentia, magis motio et actio est, fertur potentia sua in effectionem eorum quae sunt? quo enim λόγο?, hoc causa est eorum quae sunt: quo autem causa, hoc non in se manet semper, qui sit in eo quod est λόγο?. Et secundum hoc est iste inversibilis et immutabilis, sed in iis quae sunt juxta genera eorum: quae sunt alius et alius, ipso quo universalis λόγο? est, in patre manens idem ipse. Passiones igitur ubi? neque in patre, neque in filio, sed juxta quae sunt genere suo non recipienda, virtutem totam τού λόγου, quodlibet universalis: unoquoque existente, et illo distribuente suum proprium, ut Angelorum, Potentiarum, Thronorum, Dominationum, Potestatum, animarum, et sensibilium, et ipsius carnis. Passio igitur in istis, et juxta haec non του λόγου, hoc est, filii. Secundum carnem ergo Salvator passus est, secundum spiritum autem quod erat, sine passione. Unde differt nostrum dogma a Patripassianis. Non enim filium esse passio est, sicuti dictum, nec facere aliquid nec loqui: divina enim potentia sine passione fiunt omnia, et ista magis sua, et substantialis, et divina motio est, non passio. Deinde de isto non fuerunt Patripassiani, sed de cruce: quod Pater crucifixus est dicentes sacrilegi: impassibili passionis implicantes, et non intelligentes, necessario aliquid impassibile esse, si est aliud quod patiatur. Nos tamen impassibilem et filium dicimus, juxta autem quod Λόγος caro factus est, passibilem. At vero miseratio, et ira, et gaudium. et tristitia, et alia hujusmodi ibi non sunt passiones, sed natura, et substantia. Si igitur spiritus benevolentia, ipse per se optimus, quibusdam in vitam, quibusdam in mortem est; non sua natura mutatus, sed patientium materia et voluntate, signaturam immutabilem divinitas pro accipientibus aut ut oportet, aut aliter affici dicitur, vel pati; quoniam a nostris sensibus quae divina sunt aestimamus. In sensibilibus enim juxta quod animal est animal, hoc est, anima utens corpore, vel corpus animatum, juxta sensum pali dicitur: vere autem neque per semel solius animae sunt passiones, multo magis spiritus Λόγου et Dei. Impassibilis enim divina natura est.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
