# Adversus Arium 5

Victorinus, Adversus Arium, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/5

V. Omnia supra dixit et conjunxit de filio, nullum alium filium declarans, quam τον λόγον. Erat igitur filius ad Deum, et in principio erat, et ipse Deus erat, et per ipsum omnia facta sunt, et ipse est unigenitus: et veluti prodiens quidem a patre, ad patrem erat propter hoc quod est operari; propter vero quod est esse in gremio patris existens, enarravit de patre, declaratio patris effectus secundum quod est operari. Quod maxime λόγος est ipse filius, ipse lumen, ipse vita. Quod Deus est filius, sic dicit Joannes (Ibid. I): Et Deus erat λόγος. Et rursus: (Joan. III, 13): Nullus ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Quod vita est filius (Ibid. 15): Ut qui credit in ipsum non pereat. Et rursus (Ibid.): Sed habeat spem, vitam aeternam. Quod filius (Ibid. 16): Unde filium suum unigenitum tradidit. Filium dixit, et suum, et unigenitum. Quid amplius ad verum filium? Quod ipse vita: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod ipse filius Christus est (Ibid. 17): Non enim misit Deus filium, ut judicet mundum, sed ut salvet mundum. Quod lumen, de ipso dicit (Ibid. 19): Quoniam lumen venit in mundum. Joannes non erat verum lumen, et idcirco dicit (Joan. I, 20): Num sum Christus, sed quod missus sum. Missus est ergo Joannes. Christus autem filius(Joan. III, 31), qui desuper venit, supra omnes est. Et rursus: De coelo veniens. Dicitur quidem quod sit missus a Deo; ut (Ibid. 17) filium enim misit Deus. Sed ista duo, et veniens, et misit, et filium in patre, et patrem in filio esse significant; quoniam Christus vita Samaritidi dicit (Joan. IV, 10): Tu ab eo peteres, et tibi daret aquam viventem. Et rursus (Ibid, 13, 14): Omnis qui biberit ex aqua ista, iterum sitiet: qui autem bibent ex ista aqua quam ego dabo ipsi, non sitiet in omni saeculo: sed aqua quam ipsi dabo, efficietur in ipso fons atque scatentis in vitam aeternam. Quod Christus Salvator (Ibid. 42): Et scimus, quoniam iste est Salvator mundi. Quod filius Dei est (Joan. V, 17): Pater meus usque nunc operatur. Quis hoc dicit? Christus. Quae blasphemia ipsius, patrem dicere qui non sit pater? quae ira Judaeorum (Ibid. 18) audientium patrem Deum, et irascentium in eum, qui dixit, quod filius esset Dei, cum non esset filius Dei: si enim non fuisset, non diceret. Sed dixit, et Dei cultor dixit; veritate igitur dixit, et idcirco incredulitas Judaeorum punitur.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
