# Adversus Arium 51

Victorinus, Adversus Arium, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/51

LI. Igitur ista secundum istud quod esse dicimus unum, unum vita est, quae sit motio infinita, effectrix aliorum, vel eorum quae vere sunt, vel eorum quae sunt, existens λόγος, ad id quod est esse quae sunt, omnia a sesemet movens semper in motu, in semelipsa habens motum, magis autem ipsa motus est: sic enim Scriptura divina dicit: Quod dedit ipse pater Deus in ipso esse vitam este (Joan. V, 26). Iste filius est λόγος, qui est ad Deum, iste per quem facta sunt omnia, iste filius et filietas tota paternitatis totius semper qui sit et filius, et ex aeterno: filius autem et semet mota motione, potentia enim progrediente, et veluti immobili praeexistentia, et non mola juxta quod potentia fuit. Ista motio nusquam requiescit et a semet ipsa exurgens, et in omne genus motus festinans: quippe vita quae sit infinita, et ipsa in vivificatione veluti foris apparuit. Necessario igitur vita nata esi, vita autem filius, vita motio, a vitali praeexistentia vita, existentia in constitutione, et apparentia omnium totorum, quae juxta potentiam paler est, ut ab eorum quae vere sunt intelligentia praeintelligentia apparet. Ista igitur existentia est lotius existentiae vita, et juxta quod vita motus quasi foemineam sortita est potentiam, hoc quod concupivit vivificare. Sed quoniam sicut demonstratum, ista motio una cum sit, et vita est sapientia, tota conversa in sapientiam, et magis in existentiam patriam, magis aut retro motae motionis in patriam potentiam, et ab ipso vivificata vita recurrens in patrem, vir effecta, descensio enim vita, ascensio sapientia. Spiritus autem et ista. Spiritus igitur utraque: in uno duo, et sicut existente vita prima existentia, necessitas fuit in virginalem potentiam subintrare, et masculari virginis partu virum generari filiam Dei. In prima enim motione, primam dico in apparentiam venientem, veluti defecit a potentia patris, et in cupiditate insita vivefaciendi, intus quidem existens vita, motione autem foris existens in semetipsam recurrit: rursus in semetipsam conversa venit in suam patriam existentiam, virtute effecta el perfecta (al. per facta in omnipotentem virtutem effectus est perfectus spiritus, nutu iu superiora converso, hoc est intro. Sic secundum typum oportuit ordinem esse, et cum est in corpore spiritus, hoc est, filio Christo, et quasi diminutionem pati, et a Virgine nasci, et ipsa veluti diminutione sua patria virtute, hoc est, existentia diviniore et prima resurgere et renovari, et reverti in patrem, hoc est, in existentiam et potentiam patriam.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
