# Adversus Arium 52.1-13

Victorinus, Adversus Arium, 52.1 to 52.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.1

LII. Quomodo istud est, adhuc audeo dicere, ut nostra incidentia plurima expositione manifesta sit. Ponamus intelligentiam: secundum istum modum Deus potentia est istarum trium potentiarum existentiae, vitae beatitudinis, hoc est, ejus quod est esse, quod vivere, quod intelligere. Quod autem in unoquoque istorum tria, manifestum et quod est esse primum, et secundum quod est esse secundum ipsum vivere et intelligere, sine ulla unitione, sed simpliciter simplicitas et istud manifestum sicuti demonstratum, illud et tale quod est esse, Deum esse manifeste, sicuti demonstratum; potentia potens praestandi quod esse omnibus, non ab eo quod esse ut partem dans et paternam et effectricem potentiae unicuique quod est esse ei proprium consistens: hoc autem per ministrantem λόγον, hoc est per vitam quae omnibus praestat vivere, et tunc subsistit, aliquis accipiens quod est esse secundum quod est vitam accipere. Si igitur esse Dei, non ab eo quod sibi esse omnibus praestat, sed ministrante hoc quod est vitam esse; ipsum autem vitam esse in eo est quod est Dei, esse unum et idem est quiescenti, quod est esse patri, cum co quod est esse vitae secundum identitatem, motus est ex sua potentia a patria potentia dependens. Et quoniam omnis potentia naturalis est voluntas, voluit vitam movere semetipsam, insita juxta substantiam motione impassibiliter, erecte in id quod est. Naturalis enim voluntas, non passio. Secundum igitur quod est esse Dei, in quo potentia existentiae est, substantialitas patria, secundum potentiam, secundum istud esse ipsum et vita est. Si ergo movit vita semetipsam, motio autem voluntas, patria ergo motio, et patria voluntas, quoniam patria potentia vita. Sed si secundum quod est esse vita, motio est, propria ergo motio vitae est. Sed quoniam motio aliunde ad aliud fertur, veluti ab eo quod est intus foras, quod vita et potentia est, et natura, et voluntas: et maxime istud existentia ipsius, ideo effulgentia dicitur esse vel progressio, aut elevati spiritus manifestatio, operatrix in vivefaciendo id quod omne totum est essentitatis.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
