# Adversus Arium 52.14-17

Victorinus, Adversus Arium, 52.14 to 52.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/52.14

Intus igitur existentis vitae, juxta quod est motionem esse ipsam vitam, proles ejus quod est patrem esse vita est: secundum quod motio est. Sed quoniam motio juxta quod motio est, nullam elationem habens, ab co quod est intus progressa foras est, sicut sensus ab eo qui νοΰ; est, potentiam fontanam et universalem accipiens, juxta motionem et intus et foris est: motio enim νους est, sic et vita juxta quod motio est, filius est factus manifesta motio a motione patria, quae in occulto est, quae secundum primam potentiam existentia est. Rursus vita secundum quod motio est, procedens a patria motione, et intus et foris est: sed enim vita motio est: vita igitur et intus et foris est, vivit igitur Deus, vivit ipsa vita, ergo et Deus et vita unum· Igitur ista duo et in unoquoque, et alterum et idem: in filio igitur pater, et in patre filius.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
