Latin
54
Victorinus, Marius, Adversus Arium 54
Unproofread scanNot analysed yet
LIV. Sed oportet prius videre, quomodo alia cui attribuentur patri, an filio? Dico autem Spiritum, λόγον, νοϋν, sanctum Spiritum, sapientiam, substantiam, primum pater et filius idem, filius autem et sanplus Spiritus idem: existentia igitur et vita idem; ergo existentia et beatitudo idem: rursus esse et vita idem, et vita et intelligere idem. Dictum de istis est in libro qui ante istum, et in aliis, quoniam in uno tria, et idcirco eadem tria: συνώνυμα apa τα xpiaf secundum nomen quod obtinet unumquidque istorum potentiam suam. Etenim quod est esse, et vita et intelligentia: sic et aliud ad alia; eadem igitur et συνώνυμα, eadem congenerata, igitur et consubstantialia ista. Sed quasi apparet alteritas quaedam in istis, et maxime, idcirco eadem non ipsa; quaedam enim sua potentia in occulto, et manifesta alia et sunt et intelliguntur, existentia autem in eadem potentia simul potentia et consubstantialia sunt, et in istis solis inest unum esse eadem, aliis vero ab istis in identitate altera esse et eadem.