Latin
57
Victorinus, Marius, Adversus Arium 57
Unproofread scanNot analysed yet
LVII. Omnia igitur Christus Dominus noster, caro sanctus Spiritus, Altissimi virtus, λόγος. Ipse implevit mysterium, ut omnis vita cnm carne ad impleta lumine aeterno recurrat ab omni corruptione in coelos. Neque igitur solum caro, neque solum sanctus Spiritus, neque solum Spiritus, nec λόγο; solum, sed simul omnia Dominus noster Jesus. Sanctus ergo Spiritus omnis beatitudo in prima ingenita generatione, quae sola generatio est et dicitur, ipse pater, ipse filius fuit. Spiritu enim moto a semetipso, hoc est vitae perfectae in motione existentis, volentis videre semetipsam, hoc est potentiam suam, patrem scilicet, facta est ipsa manifestatio sui, quae generatio est et dicitur, et juxta hoc for is existens. Omnis enim cognoscentia, secundum quod cognoscentia est. foris est ab illo quod cupit cognoscere. Foris autem dico, sicut in inspectione secundum quod est videre semetipsam: quod est scire vel videre potentiam illam praeexistentem in patriam. In isto igitur sine intellectu temporis tempore, ab eo quod erat esse veluti egrediens in inspiciendum ipsum quod erat quoniam ibi omnis motus substantia est alteritas nata, cito in identitatem revenit. Non enim secundum dorsum effulgentia, sed sicuti lumina, aut vultus se intuentes visione in se invicem, id ipsum unum eodem modo et perfectum substitit. Lumina autem undique ut vultus se aspicientes sunt, et dorsum non habent, et mystice dicitur Deus, secundum dorsum videtur: nulla igitur diminutione totum semper unum mansit, maxime potentificata counitione potentia patria. Sanctus igitur Spiritus motus primus intus, quae sit excogitatio patria, hoc est sui ipsius cognoscentia; praecognoscentiam enim cognoscentia praecedit. Juxta istum ergo cognoscentis modum naturalem foris effectam intelligentiam natus est filius, vita factus: non quod, non fuerit vita, sed quoniam foris vita magis vita, in motu enim vita. Hic est λόγο; qui vocatur Jesus Christus, per quem effecta sunt omnia, semen omnium ad id ut sint, quippe vita qua sine, impossibile est esse aliquid in iis quae sunt, et in iis quae non sunt, quae consecutiones sunt.