Latin
6
Victorinus, Marius, Adversus Arium 6
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Post ista, omnis responsio ad Judaeos, et filium Christum, et patrem Deum declarat (Ibid. 19–21): Quae facit pater, et ego facio: non facit filius a semetipso, nisi viderit patrem facientem: pater enim amat filium: suscitat pater a mortuis, suscitat et filius. (Ibid. 26): Habet pater vitam in semetipso, habet et filius. Et omni deinde. Quod tdr/ος filius, et filius Christus (Ibid. 38): Et λόγον ejus non habebitis in vobis manentem, quoniam quem misit ille, ipsi vos non creditis. Quod filius (Joan. VI, 32): Pater meus dat vobis panem de coelo verum. Quod Christus non ab homine homo (Ibid. 33): Panis enim ex Deo est, qui descendit de coelo. Quod vita: Et vitam dans mundo. Et postea dicit (Ibid. 35): Ego sum panis vitae. Quod ex Deo (Ibid. 46): Non vidit patrem aliquis, nisi qui est a patre. Quod pater et filius alius in alio (Ibid. 58): Sicuti misit me vivens pater. Si vita filius, vivens pater, filius in patre: sicuti enim quale prius est, deinde qualitas; sic vivens primus Deus, sic vita. Qui enim genuit vitam, vivens est: vivit vita a vivente patre. Non enim ante vita, et sic Deus vivens, sed Deus vivens prior. Sic vita, et sic vivens vita. Et idcirco deinde dicit (Ibid.) : Et ego vivo propter patrem. Ergo et pater in ipso. Quod et panis est, et vita (Ibid.) : Et qui accipit me, ille vivet propter me (Ibid. 59). Hic est panis de coelo descendens: Non sicuti patres vestri manducaverunt, et mortui sunt, manducans istum panem vivet in omne soeculum.