# Adversus Arium 67.17-41

Victorinus, Adversus Arium, 67.17 to 67.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/67.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/67.17

Et cum sitita, ut usque ad mysterium corporale substantia sua venire voluerit, de quo dictum ab Apostolo (Coloss. ii, 8, 9): Et non secundum Christum: quia in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter quod est ούσιακώ;; Deus enim potentia, et Λόγο; actio, in utroque utrumque: nam et potentia quod potest esse est, et quod est, potest esse. Ipsa igitur potentia actio est, et ipsa actio potentia. Actio est ergo et pater, agit et filius, agit et pater: ideo pater, quia potentia gignit actionem: et ideo filius actio; quia actio ex potentia: erga et pater in filio, et filius in patre, sed utrumque in singulis, et idcirco unum. Duo autem, quia quo magis est, id alterum appa– ret: magis autem pater potentia, et actio filius; et idcirco quia magis actio, magis autem actio, quia foris actio. Hoc si ita est, et substantia pater et filius, et una substantia, et de patre substantia, et simul substantia, et semper et ex aeterno simul pater et filius, eadem simulque substantia, hoc est, ομοούσιον. An non est lectum in Scripturis divinis? Primum qui hoc negat, rem fatetur, sed Scripturae quaerit auctoritatem. Quomodo autem non iniquum est, ideo rem non admittere, quia majores omiserint, aliquo fortasse casu, vel causa, cum ratione vincaris? verum quid lectum negant substantiam? an de Deo et Christo substantiam? au ipsum? De Deo et Christo substantia lecta est. De Deo lecta in propheta Hicremia (Jer. xxiii, 18, sec. lxx): Quis stetit in substantia Domini, et vidit verbum ejus? quis proebuit aurem, et audivit? Item paulo post (Ibid. 22): Et si stetissent in substantia, et audissent verba mea. Item lecta substantia apud prophetam David (Psalm. cxxxviii, 15): Et substantia mea in inferioribus terroe.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
