Latin
82
Victorinus, Marius, Adversus Arium 82
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Extolle te igitur atque erige, spiritus meus, et virtute qua a Deo mihi es inspiratus, agnosce, Deum intelligere difficile, non tamen desperatum: nam ideo nosse se voluit, ideo mundum et opera sua divina constituit, ut eum per ista omnia cerneremus; Λόγος certe, qui ejus filius, qui imago, qui forma est, ase ad patrem intelligendi transitum dedit. Deuni igitur in qua natura, in quo genere, in qua vi, in qua potentia ponimus, intelligimus, aestimamus? vel qua phantasia intelligentiae attingimus atque in eum provehimur? Et cum intelligibilem esse dicimus, certe insufflatione Dei anima nobis atque ex eo pars in nobis est, quae in nobis est maxima: attingimus igitur cum eo, quo inde sumus atque pendemus. Certe post Salvatoris adventum, cum in Salvatore ipsum Deum vidimus, cum ab eo docti atque instructi sumus, cum ab eo sanctum Spiritum intelligentiae magistrum accepimus, quid aliud tantus intelligentiae magister dabit, nisi Deum nosse, Deum cognoscere, Deum fateri? Et majores nostri quaesierunt quid esset, aut quis esset Deus; et his ab eo qui in ejus gremio semper est responsum est ita (Joan. xiv. 9, 10): Me videtis et Patrem meum quoeritis, otim vobiscum sum: qui me vidit, vidit et Patrem, ego in Patre, et Pater in me. Ergo quid dicimus? Deum nempe Spiritum, et Spiritum vitae: dictum enim est, vita pater est, et item Christus Spiritus est. Et ipse rursus de se dixit (Ibid. v. 6): Ego sum vita. Et (Joan. v. 26): Ut Pater habet in se vitam, ita et Filio dedit habere ex se vitam. Eodem modo Spiritus sanctus Spiritus est, utique et ipse vita. Nam omnia Christus accepit a patre (Joan. xvii. 7, 8, 10): Et omnia, inquit, ei dedi. Et item: Quoe habet mea sunt. Ergo habet vitam, et vitam a se esse. Quare istud? quia ubi vita est, ibi est, a se esse vitam: et si istud ita est, ibi est intelligere se vitam esse, et quid esse sit vivere: et quid esse quod vita est: conjuncta igitur omnia, et unum omnia et una substantia, et vere όμοούσια, vel simul, quod est 6μοΰ, vel cademque substantia.