# Adversus Arium 83

Victorinus, Adversus Arium, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/83

VII. Pater igitur esse est; hoc enim caeteris principium et primum ad phantasiam secundorum: hic Deus, is cum duobus caeteris Deus, hic unus Deus, quia quod est vivere et intelligere, hoc ipsum est quod est esse; et duobus istis quod vivere atque intelligere, ab eo provenit quod est esse. Nemo igitur separet Spiritum sanctum, et profana blasphemia esse nescio quid suspicetur, quia et ipse de patre est, quia ipse est et filius, qui de patre est: namque post id quod est esse, id est existentia vel substantia, vel in altius metu (1) quodam propter nota nomina conscendas, dicasque vel existentialitatem, vel substantialitatem, est id ύτταρχστητα, ούσιότητα,οντότητα, omnibus his esse quod dico manens in se, suo a se motu vivificans potentia sua, qua cuncta vivificentur, et potentificantur, plena, absoluta, super omnes perfectiones omnimodis est divina perfectio. Hic est Deus supra νουν, supra veritatem, omnipotens potentia, et idcirco non forma; voO? autem, et veritas, forma, sed non ut inhaerens alteri inseparabilis forma, sed ut inseparabiliter annexa ad declarationem potentiae Dei patris eadem substantia vel imago vel forma. Illud igitur primum quod esse diximus, quod Deus est, et silentium dictum, et quies atque cessatio. Quod si ita est, potentiae progressio, quae non quidem progressio, sed apparentia est; et si progressio non dimittens unde progreditur, sed cum connexione progressio, magis autem apparentia: non enim fuit aliquid extra quod progressio fieret. Ubique enim Deus, et omnia Deus: ergo potentiae progressio actus exstitit: … actus, si silentium Deus est, Verbum dicitur: sed(2) cessatio, motus:si essentia, vita. Quod, ut docuimus, in eo quod est esse et vivere, in co quod est silentium est tacens Verbum, et in co quod est quies vel cessatio inest vel occultus motus, vel occulta actio. Necessario itaque ex hac cessatione natus motus, et nata actio est, vel a silentio Verbum, vel ab essentia vita. Ergo ista essentia, silentium, cessatio, Pater, hoc est, Deus pater. At vero vita, Verbum, motus aut actio, filius et unicus filius; quia nihil aliud quam unum, vel vita, vel verbum, vel motus aut actio, magisque omnia ista motus aut actio: etenim omnia illa activa sunt, vita et Verbum, motu vigent et motu operantur; universalis autem motus, qui principalis est motus, a se oritur: quid enim est motus, nisi a se sibi motus sit? Nam si ab alio movetur, est quidam aliud quam motus, quod ab alio movetur: et si illud quod hoc nescio quid movet, motus non est, movere non potest: unde enim moveat non habebit. Sin motus a motu nascitur, motus ergo a se nascitur. Sed hoc est (Joan. v, 26): Dedit ei pater vitam, ut et vita esset.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
