# Adversus Arium 84.1-24

Victorinus, Adversus Arium, 84.1 to 84.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/84.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/84.1

VIII. Ergo motus, et unus est motus, et a se motus. Et cum in parte occultus sit, atque inde hic motus apparens a patre motus. Et quia a motu motus, ideo a se motus, et unus motus, unde unicus filius. Hic λόγος universalis in omnibus per quem facta sunt omnia. Hic vita omnibus, quia quae facta sunt vivunt omnia. Hic etiam Jesus Christus est, quia ad vitam salvabit omnia. Unus ergo motus, et unus filius et unicus, quia unica vita, et una vita, solaque aeterna. Ergo ομοοΰσιος filius patri: vita enim pater, et vita filius, qua: ουσία est: item motus pater, et motus filius quae ουσία est, neque enim ibi aliquid accidens; ergo et Verbum pater, licet tacens Verbum, Verbum tamen, et Verbum filius, et hoc ουσία. Quidquid enim vel est, vel agit atque operatur ουσία, et ubi magis ουσία, Verbum. Non enim ut hic aer sonans, Verbum, sed ut hic aliquid agens. Verbum. Unus ergo filius, quia onus motus: una vita, quia una sola vita quae aeterna. Nec enim vita, quae aliquando moritur. Nunquam autem moritur, si se sciat. Scire autem se non poterit, nisi Deum sciat, et Deum qui vita est, et vera vita est, ac fons vitae. Hoc si ita est, Deo cognito cognoscet omnia: quia a Deo omnia, et in omnibus Deus, et Deus omnia. Hoc Joannes clamat (Joan. xvii. 3): Hoec est autem vita oeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Cognitio est vita. Porro autem sive vita, sive cognitio motus est unus, et idem motus agens vitam, et per vitaro cognitionem, et per cognitionem vitam; idem ergo motus, duo officia complens, vitam et cognoscentiam.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
