Latin
85
Victorinus, Marius, Adversus Arium 85
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Hoc igitur satis clarum faciet, esse quod pater est, et vitam quod est filius, et cognoscentiam quod est Spiritus sanctus, unum esso, et unam esse substantiam, subsistentias tres, qui ab eo quod est esse, quae substantia est motus, quia et ipse, ut docuimus, ipsa substantia est, geminans potentia valet, et vitalitatis, et sapientiae, atque intelligentiae, ita scilicet, ut in omnibus singulis tria sint: ergo Spiritus sanctus scientia est et sapientia. Hoc ita esse probant sacrae lectiones (i Cor. ii. 16): Quis Dei mentem cognovit, nisi solus Spiritus? (Rom. viii. 16): Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro. Quis testis sine scientia? Et scientia ipsa, quia sapientia est, docet nos esse filios Dei. Item: Quis autem scrutatur corda? quis scit cogitationes spiritus? Item quomodo ad scientiam junguntur ambo? (Rom. ix. 1): Veritatem dico in Christo. Ubi veritas, ibi scientia, quia veritas Christus; ideo et scientia, quod est Spiritus sanctus. Et item (Ibid.) : Non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Quid est enim aliud conscientia, quam cum altero scientia? Nunc nostra cum Spiritu, ergo Spiritus scientia: et Christus est scientia, quia veritas; ergo et Christus et Spiritus scientia. At enim Christus vita: Quid si Spiritus vita: unus enim, ut dixi, motus est, et eadem vita quae scientia: quid enim in Christo doctus, id est, a Deo; et cum dico doctus, a scientia dico, quod sive a Christo, sive a Spiritu, unum atque idem est; quid enim dicit Paulus, cum utrumque idipsum esse declaret (Rom. viii. 6)? Prudentia vero spiritus, vita est. AEstuat enim et rebellat, ac repugnat secum error, imprudentia, inscientia; et hoc (Ibid.) prudentia carnis, quae imprudentia, et quia Deum nescit, mors est: ergo prudentia spiritus, vita atque pax est: quo modo jani juncti isti sunt, et unum sunt.