Latin
86.21 to 86.38
Victorinus, Marius, Adversus Arium 86.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
40): Non vultis ad mevenire, ut vitam habeatis. Deinde et de hoc totum mysterium est, quod expono (Joan. vi, 37): Omne quod mihi datum est a Patre apud me habeo. Quia vero idem motus est quod esse, et quod est esse motus est, et quia quadam intelligentia prius esse, ab eo quod moveri, sed prius χατό το αίτιον, id est, secandum causam: ideo dedit pater fliio et motum, qui et quod est esse habet. Ergo motum esse est λόγος: igitur qui motus est habet et esse: esse autem vita est et scientia: habet igitur omnia, quia patris habet esse: ergo voluntatem patris implet illius. Quae autem voluntas, nisi quia cum pater vita sit, motus est vita ejus? haec voluntas est, vivere facere alia. Haec ergo et τού λόγου,, id est, Christi (Ibid. ,39, 40). Quoe est, inquit, voluntas Patris qui me misit? ut ex eo quod mihi dedit nihil perdam, sed resurgere faciam id ipsum postrema die. Hoec enim voluntas est Patris mei, ut omnis qui videt Filium et in ipsum credit, habeat vitam oeternam, et in die novissima resurgat. Videre autem est Christum scire Deum Dei filium, vitam, et vitae Deum; et hoc est accepisse Spiritum sanctum Verbum, id esse quod vita. Hinc probatum est (Ibid. 69, 70): Post quem ibimus? verbum vitoe habes, et nos credimus et cognovimus quod tu es Christus Filius Dei. Totum mysterium Christus Dei filius, Christus Verbum, et ipsum Verbum, vitae aeternae Verbum. Ergo hoc Verbum quod vita, et hoc qui audit et credit, utique cognoscit Deum: ergo et Spiritum sanctum habet.