# Adversus Arium 87

Victorinus, Adversus Arium, 87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/87

XI. Pronuntiata heic plena fides est, quippe a discipulis. Item ad Judaeos dicit (Joan. viii, 19): Me si sciretis, sciretis Patrem meum. Neque me scitis, neque patrem meum. Et recte. Quamquam enim et in patre filius, et in filio pater, existemia vel substantia in vita, et vita in substantia; invisibilis tamen cum sit substantia, non intelligitur nisi in vita. Magis autem vita Gbristus, quamquam et substantia: ergo pater in filio cognoscitur Unde? Quia non scitis me, nec Patrem; si sciretis me, sciretis et Patrem. Ipsum hoc quid est? Sciretis ame esse, quia ipse et scientia, quod est Spiritus sanctus. Item ad illos quia Verbum est, et Verbum pater: ergo una substantia (Ibid., 26): Item qui me misit verus est, et ego quoe audivi ab ipso ea loquor. Pater filio loquitur, filius mundo: quia pater per filium, et filius virtute Verbi patris facit omnia, id est, secum loquens Verbum per Verbum in manifesto loquens facit omnia. Secum autem loquens Verbum Deus est cum filio, quia pater et filius unus Deus. Ipse praeterea dicit (Ibid. 51): Amen, amen dico vobis: si quis verbum meum custodierit, mortem non videbit. Et ipse rursum (Ibid., 55): Novi enim Patrem, et verbum ejus custodio. Uterque Verbum, Sed Ut dixi. Illud quantum aut quale est in Joanne (Joan. x, 17, 18)? Propterea me Pater amat et ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo illum a me tollit, sed ego eam pono ame ipso: licentiam habeo ponere eam, et licentiam habeo sumere eam. Christum nunquam dictum esse animam satis manifestum est; sed nec Deum dictum animam. Etenim Pater Deus dictus, Spiritus dictus. Item filius λόγος dictus, spiritus dictus, et sine dubio Deus: quippe cum ambo unus Deus. Ergo haec, λόγος, πνίύμβ supra animam sunt, sua superiore sabstantia, longe alia substantia animae et inferiore, quippe a Deo insufflata et genita, et sola vere substantia dicta, quod subesset suis in se speciebus, et eodem pacto ut hyle.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
