Latin
88
Victorinus, Marius, Adversus Arium 88
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Huc accedit quod vita Deus, vita Christus, et ex se vita utique, sed ut patre dante Christus habeat ex se vitam: ergo vita superior ab anima. Priora enim ζωη et ζωηρίς, id est, vita, vitalitas quam anima: ergo illa όμοονσια Deus et λόγος, pater et filius. Quippe ut ille Spiritus, et hic Spiritus, et hic vita, et ille vita. Item Verbum et Verbum, et caetera. Spiritus igitur habet potestatem animam sumendi, ponendi et resumendi. Etenim vita, et a se vita potestatem habet sumendi, ponendi illud, quod sua potentia, sui participatione facit vivere; etenim anima ad imaginem imaginis Dei facta (Gen. i, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo inferior, et a Deo aique λόγω magis orta vel facta. Nunquam ipse Deus aut λόγος, sed quidem λόγος, non ille qui filius generalis vel universalis, atque omnium quae per ipsum facta sunt, semen, origo, fons. Illius vero λόγος anima: quomodo, aut qui, et dixisse memini, et suo loco esse dicturum. Ergo universalis, quia spiritus et vita, non anima, habet potestatem a semetipso animam ponere, et rursum animam sumere. Deus igitur et λόγος, vel quia vita sunt, vel quia Spiritus, vivunt et semper vivunt. Quippe qui a se vivunt. Ergo illa ίμοοόσΜ. Anima vero όμοοάπος, haec cum assumitur a divinis, Id est. a λόγω; neque enim a Deo: Λόγος, enim motus est, et motus anima, et motus a semetipso motus, unde imago et similitudo anima του λόγον est. Ergo cum assumitur, nihil adjicitur vitae: quippe cum ex vita, id est, ex vivendi potentia animae vita sit. Animam igitur cum assumit Spiritus, veluti ad inferiora trajicit potentiam atque actiones, oum mundum et mundana complet: ergo Spiritum, et maxime λόγος spiritus, qui vita est, in potestate habet et sumere animam, et ponere: cum autem sumit, mundo veluti nascitur, et potentia ejus cum mundo colloquitur: cum vero ponit, a mundo recedit, et non operatur in mundo carnaliter, nec tamen spiritaliter. Hoc nos mortem ejus nominamus, et tun… esse dicitur in inferno, non utique sine anima. Hinc petit (Psalm. xv. 10) ne Deus animam suam relinquat in inferno. Ergo eam, quia rediturus ad mundum est, et ad ejus actum secum ad inferis ducit, quasi resumit ergo animam, id est, actus, mundum iterum accipit, et quia actus in mundo plenos ac totos Λόγος agit, et qui Spiritus est, et animam, et corpus, rursus ergo sanctificandum fuit, quia rursus ista susceperat. Ivit igitur ad Spiritum, et sanctificatus redit, cum apostolis egit, post sanctum Spiritum egit. Quis igitur est Spiritus sanctus? id est, λόγος*, unus enim motus, et ideo dictum: et si discedo et praeparo vobis, rursus venio. Quis enim venit post abitum Christi, nisi Spiritus S. Paracletus?