Latin
90.26 to 90.45
Victorinus, Marius, Adversus Arium 90.26-45
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde adjecit (Ibid. ,19): Quem mundus non potest videre. Et de se dixit (Ibid.) : Jam me mundus non videbit. Deinde adjecit (Ibid. ,17): Quoniam ipsum non videt, neque cognoscit ipsum. Sed et Christum nemo cognovit (Joan. i, 11): In sua venit et mundus eum non cognovit. Adjecit (Joan. xiv, 17): Vos cognoscetis ipsum, quoniam manet in vobis, et in vobis est. Et ipse de se ita (Joan. xiv, 19): Vos videbitis me. Et quoniam Christus vita est, de se adjunxit (Ibid.) : Quoniam ego vivo, et vos vivetis. Et quia Spiritus sanctus intelligentia est, Utroque au– tem mundus ipse caret, ideo adjecit (Ibid. …17); Quoniam apud vos manet, et in vobis est. Unde autem aut est in illis, aut jam manet Spiritus sanctus, si adhuc postea venturus est, et non jam per Christum apud illos esse coepit? Ergo juncti atque ex uno sunt, qui motus est. Id apertius in sequentibus declaratur, ait enim (Ibid. ,25, 26): Hoec vobis dixi apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, vos docebit omnia quoecum– que dico. Ego, inquit, in vobis maneo. Data est enim vita, nec ab illis jam Christus abscedit: Sunt igitur et spiritali motu, quod est Christum In illis manere: ipsi autem animae, in quibus spiritus manet, nec aliquando discedit, dictum tamen (Joan. xvi, 16); Nunc ibo ad Patrem.