Latin
91.19 to 91.38
Victorinus, Marius, Adversus Arium 91.19-38
Unproofread scanNot analysed yet
motus enim principalis universalisque qui vitalis ac vita est, mittit intelligentiae motum, qui sicuti docuit, ex vita atque ipsa vita est; scire enim quid sit, hoc est vivere, hoc est esse. Hoc autem esse quid est, quam ex Dei substantia esse, quod est Spiritum esse? unde nos spiritales efficimur, accepto Spiritu a Christo, et hinc aeterna vita: Spiritus ergo appellata est ista Trinitas. Nam dictum (Joan. iv, 24); Deus spiritus est. Item dictum a Paulo ad Corinthios secunda (II Cor. iii, 17): Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi liber– tas. Utique ista de Christo, ipse vero Spiritus sanctus dictus, quos sanciat Sanctos, id est, Sanctos facit; et certe ipse est Spiritus Dei: dictus est enim prudentia, sapientia, omniumque rerum scientia, ita enim de eo subjungit (Joan. xvi, 8-10): Ille convincet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato, inquit, quoniam in me non credunt, vel quod vita sit Christus, vel quod Dei filius et a Deo missus, et qui peccata dimittat. De justitia autem, quoniam ad Patrem pergo: tot enim in mysterio passionis, quia fidem mandatorum servavit et implevit: quippe cum dixerit, cum aliud vellet (Matth. xxvi, 42): Fiat voluntas tua. Itemque quia monitos derelinquens, jam non ita videndus relinquebat, justitiae fuit, iis actis omnibus ire ad patrem, nec ire ad patrem tantum, sed cum illo jam esse: Nam idcirco dicitur (Ibid. ,64): Sedet ad dexteram Patris. De judicio: quoniam princeps hujus mundi judicatus est: mysterio enim crucis omnes adversae Christo ab eodem Christo triumphatae sunt potestates. Hoec, inquit, docebit Spiritus sanctus. Quid eligitur? De salute mysterium Paracletus complet, et non completa Christus abscidit: An quia idem ipse Christus est et Spiritus sanctus, vel quia ipse eum mittit, vel quia Spiritus habet omnia Christi?