Latin
94
Victorinus, Marius, Adversus Arium 94
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Nos quoque patrem et filium religiose semper usurpamus, et recte secundum rationem supradictam: etenim motus, ut supra docuimus, filius, atque ipse motus vita et scientia, vel sapientia. Certe Paulus plenissime expressit quod intelligi voluimus (I Cor. i, 4, 5): Gratias ago, inquit, Deo meo semper pro vobis in Christo Jesu, quod omnes locupletali estis in illo, in omni verbo et in omni scientia. Verbum Christum diximus, id est, vitam, scientiam Spiritum sanctum, ergo unum: In Christo enim, ait, locupletati estis. Quod cum ita sit, si Deus et Christus unum, cum Christus et Spiritus unum, jure tria unum, vi et substantia: prima tamen duo unum diverse, hoc ut sit pater, actualis existentia, id est, substantialitas; filius vero actus existentialis: duo autem reliqua ita duo, ut Christus et Spiritus sanctus in uno duo sint, id est, in motu, atque ita duo, ut unum duo: prima autem duo, ut duo unum, sic cum in uno duo, et cum duo unum, Trinitas existit unum. Nam quid ego de Spiritu sancto, de quo tractatum est pluribus, multa commemorem? Ex ipso concipitur Christus in carne; ex ipso sanctificatur in baptismo, Christus in carne; ipse est in Christo qui in carne, ipse datur Apostolis a Christo qui in carne est, ut baptizent in Deo, et in Christo, et Spiritu sancto: ipse quem Christus in carne promittit esse venturum, quadam agendi distantia; idem ipse et Christus, et Spiritus sanctus; et quia Spiritus, idcirco et Deus: quia Christus quod Spiritus, ideo Deus: unde pater, et filius, et Spiritus, non solum unum, sed et unus Deus.