Latin
11
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 11
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Quod autem Deus fecerit Jesum Christum, sacra lectio dicit in Actibus Apostolorum: Certissime autem sciat omnis domus Israel, quoniam fecit nobis Deus Dominum Jesum Christum, quem vos crucifixistis (Act. II, 36). Item apud Salomonem: Fecisti me praepositum ad omnes vias (Prov. VIII, 22). Hoc autem significat et in Evangelio secundum Joannem, cum dicit: Et quod est effectum, in ipso vita fuit (Joan. I, 3, 4). Si in ipso ergo aliquid factum, et ipse factus est; magis autem, si ipse vita est. Nullus igitur velut insuave accipiat, Jesum Christum esse opus Dei, omnimodis perfectum Dei virtute: Deum vero ingenitum, Spiritum ingenitum, super omnes spiritus: unigenitum vero, operatione, potentia, filium substantiam factum, non de substantia. Etenim omnis et prima substantia, Jesus: omnis actio, omnis λόγο; ,initium et finis omnium quae sunt, corporeorum, aut incorporeorum, intellectibilium ac intellectualium, intelligentium ac intellectorum, sensibilium ac sensuum: praeprincipium, praecausa, praestatio, effector, capacitas, plenitudo: per quem effecta sunt omnia, et sine quo nihil: Salvator noster, universorum emendator (1): ut servus in nostram salutem, Dominus autem in peccatorum et impiorum punitionem: gloria vero et corona justorum atque sanctorum. Amen.