# De Generatione Divina 7

Victorinus, De Generatione Divina, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/7

VII. Ex quibus apparet quoniam neque consubstantiale est quod generatur, neque sine conversione generatio a Deo. Si autem hoc incongruens Deo, nulla ergo generatio a Deo. Magis autem incongruum nobis apparet, si juxta motum generatio. Aut enim intus motus est, aut progrediens: si intus, nulla generatio: si progrediens, eadem. Immutatio ergo. Et si motus progrediens, non consubstantialis. Deinde si progrediens, in suam substantiam processit, aut in alicujus effectionem. Primum si passus est Deus, motus in motum; et hoc inversio est. Deinde si in suam substantiam processit, substantiam non habuit: si in alterius substantiam, aliud fuit a Deo quod operatum fuit a Deo: et magis effectum, quam generatio a Deo. Non consubstantiale igitur, et conversio prioris in id quod secundum est. Nulla igitur a Deo generatio. Dicunt autem quidam, quod juxta superfluum generatio a Deo, superplenum generatio a Deo. Superplenum autem dicunt, sicut fons superbulliens habet quod superabundet, effundens et semper plenus. Sic et a Deo, quemadmodum quod a fonte quod superest, quod effunditur (1). Et haec generatio a Deo. Sed in eadem rursus recurrit ratio. Si enim superplenum, et semper plenum: semper ergo a Deo generatio: non enim deficit fons. Quod autem crescit, effunditur. An manet, quod augetur? Nec non igitur effunditur id quod superplenum est: quoniam inconveniens, non effundi quod superest. Sed effundit, et semper effundit: semper enim superfluit. Ergo et novi angeli, et novi mundi. Inconveniens enim, non effundi quod semper effluit. Sed si semel superplenum, immutatio ergo Dei et inversio Dei, duplex: sic et istud incongruum: nulla ergo secundum hoc in Deo generatio. Si vero juxta superplenum, insuper nec consubstantiale quod effunditur ipsi Deo: Deus enim superabundans: quod autem effunditur, ipsum effusum est tantum, non autem semper abundans. Aliud igitur est quod post illud superabundat: ergo aliud post aliud, et aliud.

---

Victorinus, Marius, De Generatione Divina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp112/tmp112/tmp112.tmp112.opp-lat1.xml.
