# De Generatione Divina 8

Victorinus, De Generatione Divina, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/8

VIII. Dicunt quidam juxta voluntatem generationem, et juxta actionem. Est autem, ista duo idem accipere, voluntatem et actionem, magis in Deo. Simul enim agere et velle est in Deo. Attamen et est differentia, etsi in eo quid est velle, et actus Deo: etenim velle in hoc quod est velle, est causa actionis. Actio enim, effectio voluntatis. Aliud ergo voluntas ab actione: et verbi est, prius est et posterius. Impossibile, ambo idem. Deo igitur primum voluntas, posterius actio. Non juxta tempus dico, sed juxta ut sit causa alii essendi. Voluntas igitur in confesso est, quoniam substantia non est, nec actio. Deinde aliud quiddam est ab actione et voluntate, ipsum opus. Opus enim, operantis opus: non tamen ipse operator, opus. Opus ergo non consubstantiale operanti: ergo non generatio: neque quod effectum est, genitum est: et opus, non generatio neque filialitas, neque filius, neque unigenitus, neque consubstantialis; magis autem cum necdum sit ipsa substantia, antequam Deus velit generare aliquid. Effectus namque Dei est omnis substantia (1). Non est igitur substantia, Deus. Per Deum enim substantia. Quomodo igitur, cum posterius sit substantia, Deum substantiam dicimus? Si enim Deum substantiam dicimus, cogit nos ratio confiteri substantiam esse priorem Deo. Etenim vere substantia subjectum quoddam est. Quod autem subjectum, non est simplex. Simul enim intellectus accipit aliquid aliud in subjecto esse, cum dici subjectum audierit. Sed enim simplum quoddam Deus est: insubstantialis ergo Deus. Si ergo insubstantialis est Deus, consubstantiale nil Deo; etiamsi a Deo appareat nasci aut natum sit.

---

Victorinus, Marius, De Generatione Divina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp112/tmp112/tmp112.tmp112.opp-lat1.xml.
