Latin
9
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Dicunt autem quidam generationem esse Deo juxta nominatum typum. Deus enim spiritus est. Spiritus autem, cum in naturam suam intendit, in semetipsum residit. Istius modi motum, typum nominant. Quid deinde vero? Ab istius modi motione, filialitas quaedam repente erumpit: et haec generatio a Deo. Quomodo igitur? ut effluentum an ut emissio, aut ut refulgentia, aut aliud quid horum? Quid deinde? An ut pars a toto, an ut a toto totum? At quodcumque horum, aut imperfectum est, si partem effundit, et diminutio quaedam fit patris, cum pars sit filius, aut vana generatio. Si vero totum a toto apparuit, nulla causa est, ab eodem ipso id ipsum generari. Et si duplex generari necessitas fuit, utrumque ergo imperfectum: et id quod est prius, et id quod est posterius in conversione. Sed enim insurgente in semetipsum (2), apparuit tantummodo aliud sine aliqua effulgentia. Id est manifestum, quoniam quod secundum est, ex iis est quae aliquando non fuerunt. Factum est ergo, non natum, et idcirco non consubstantiale. A Deo igitur nulla est generatio.