Latin
Lines 342-382
Victorinus, Marius, De Machabeis 342-382
Unproofread scanNot analysed yet
tu potes in totum uictricem reddere matrem.
tu finis partus. finisque future malorum.
si te cura mei tangit. si matris odorem
mente create tenes. quamuis et charus, et infans,
hoc magis aure pia attende parentis.
primum disce puer quid sis post ista futurus.
si patiens fueris. tunc te mihi chare futurum
facta docent. fratrum sanctorum in parte locatus.
et requie securus eris. dum secula cursus
saeua suos peragunt. finito tempore longo
hanc lucem repetens. aeternaque regna uidebis
non maculata malis, sed erit concordia sanctis.
nec morti locus ullus erit, nec bella citatis
exercentur equis, sed pax aeterna manebit.
matris. crede. tuae quae cupit esse salutis
haec mihi cur tristi uultu sic dicta repellis?
quid refugis? miserere mei, miserere tuique.
si liceat prior ire uelim. uetat ecce, sed ibo
tunc cum uictorem uidero te nate malorum.
quid sperare iubes? solus mea dicta moraris?
solus adhuc aequum renouas mihi nate dolorem V
annuis, an damnas sed me fratresque. genusque?
quod ne forte uelis oro et deprecor. audi:
hiis ego te paruum nutriui nate papillis.
te precor per has, quas noui fudi meorum. *
ut remanere uelis. remanebis solus et *
non tibi iam fratres dederint solatia uitae:
defecerunt, unum, unum quod superest, matrem *
et genus et patriam si talia dicta recusas.
heu quanto melius uitam seruabis .
si facias tandem quicquid fecere priores:
audenter depone metus. depone timorem.
concipe mente deum. uires dabit ille uiriles.
Haec dum mater agit. puer ad praecepta parentis
respicit, et solum se uidit esse relictum.
sustulit ad caelum uultus. palmasque supinas.
et sic uoce petens aeternum numen adorat,
sensu et sic pariter secum nutuque rogabat:
uinceret ut regem, saeuos et uinceret ignes.
atque ita non segnis. nec pro puerilibus annis
prosilit intrepidus medios dilapsus in ignes.