Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
X. Et legem quidem dari oportuisse jam probavimus recte: illum Deo per legem esse subjectum, cui fuerant tanta subjecta. Hanc legem non gravem, ut aiunt, Immo levem et facile custodiendam docemus. Cum enim omnibus frueretur, ab uno jussus est abstinere. Quod si uno tantum uti, caeteris interdictis, jussus fuisset, nonne justum vobis videretur, custodire mandatum ejus, qui dedit licentiam fruendi? Hoc tamen non fecit ipse qui dedit; quod etiam ipsum esse possibile declaratur. An non (1) etiam In hoc mundo, propter laesionem mortis aut morbi, a plurimis abstinemus? Ita possibile mandatum ostenditur. Quod si hoc possibile, quanto possibilius fruentem omnibus, ab uno se custodire? Et quomodo lex dari potuisset, si non vel in uno conceditur imperare? Quia ergo debuit lex dari, debuit autem in his quibus fruebatur dari, in his ipsis data esse recte dinoscitur. Non tamen offensio fuit arbor, nec in alteram magis quam in istam debuit mandatum transire: quoniam in quacumque fuisset positum mandatum, etiam in eadem ipsa desiderium sequebatur. Et non arbor occasio (2) fuit desiderii, sed ipse sibi auctor, qui voluit desiderare. Nec querela nunc existat cur voluit, cum habuerit sui potestatem rationabilis constitutus. Ipsa quoque lex expetit hanc potestatem sui habere, cui ponitur; non habenti enim agendi potestatem, lex vacat illi: et si ab aliquo naturaliter conclusus, ab eodem ipso lege posita videatur arceri, non prohibito magis lex datur quam sibi qui regit conclusum. Ergo competenter data est sui potestas: qua competenter data usus homo in quo non habuit potestatem, merito damnatur.