Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Nec requirendum est quare permisit tentari, quem (1) futuri scientia praedita auxilio suo tutatus erat ne falleretur. At ille oblitus salutis suae, atque immemor dictorum Dei, mulieris persuasiones praeponendo, deceptus est. Haec participem utique peccati virum suum effecit. Ad haec vir suus sine interrogatione accepit et sumpsit (2). Et ipsa enim comedit, ait scriptura, et dedit viro suo, et manducaverunt. Inde damnatio justior, et judicium mortis accessit; ut admonitus, non observaverit; et vocatus ad poenitentiam, non solum repulit, sed etiam facti sui culpam Deo imputavit, dicens: mulier quam dedisti mihi, haec mihi dedit, et manducavi; rerum esse Dominum peccati, quod dedit mulierem, adscribendo: cum maxime portionem exiguam corporis sui sciens, cui et nomen dederat, non debuisset subjacere, undique sibi subjectam sciens; Se quoque auctorem corporis, ortus, procreationis, etiam nominis ipsius, agnoscens: quam cum sibi praeferre non deberet, multo minus (3) domino Deo qui mandavit. Tot criminibus una sententia data est. Non tamen motus iracundia judicavit, ut dicunt: nec enim hoc vitium in Deum cadere potest (4), ut passibilis videatur, ut excitatus iracundia conditionem mortis inferret. Is enim iracundia provocatur, qui ex peccato motus sententiam dicit: at qui ante delictum facti judicium promulgavit, non potest dici iratus fuisse, qui monuit; cum admonitio non iracundia sit, sed defensio.