Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Nunc patefacto quod non invidia prohibuit manducare, snperest ostendere quod nun invidia abstulit deitatem: quod tamen facile comprobatur eo quod redditam demonstramus. Nam ab initio creationis usque ad damnationem mortis, recte omnia Deum fecisse cognovimus. Videtur tamen Dei propositum factum hominis exclusisse; cum ipse fecit ut sint; evenit autem non ut sint, ob culpam. Quod si in tantum res steterit ut non sint, victum est ejus propositum qui fecit. Adquin (1) si revertitur, concitur peccatum ex revocatione, et in id ipsum restituitur res, ad quod facta est; ut vincat Dominus facti hominis, et non vincatur. Et possibilitas ejus etiam hoc requirit ut omnipotens ostenderetur. Si enim est aliquid quod non potuit, possibilitas ejus diminuta excludit omnipotentiam: omnipotentia autem omnia praevalet: et cum omnia praevalet, etiam in hoc ipso praevalere necesse est, ut qui fecit ex nihilo, revocet ex morte.