# De Physicis Liber 1.15

Victorinus, De Physicis Liber, De Physicis Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.15

XV. Oportebat itaque reverti nos ad id quod fuimus. Sed quemadmodum, requiramus. Damnatus est ille primus ingratus, qui vocatus ad poenitentiam, non obandivit. Vixit tamen postea tempus aliquod post sententiam, eo quod praesentia sua Deus providebat ex his ipsis justos esse procreandos: neque justum erat mox solvi, quod spem justos habuit generandi: et qui justi generantur, non naturam peccasse, sed voluntatem, ostendunt; cum isdem (2) parentibus constituti servent ipsi mandata: nec naturalis substantiae pars voluntas, sed motus; motus tamen tamquam index (3) cogitationum aliquo sociando (4). Hi vero justi, de quibus diximus, isdem parentibus in natura; moribus eis dissimiles, poenitendo. Ac justitia deposcit non poenitentiae, praeterire; donare poenitenti. Poenitentiae ordo ita procedit, ut habeat effectum, per quem placendo Deo, de possibilitate ejus sperando, gratiam petat. Petitio in absolutionem (5) suum creatorem vocat; nec alium sequitur donare revocando, nisi eum qui fecit. Si enim ipse fecit ut sint, evenit autem ut non sint, melior erit qui reparat in aeternitatem, quam ille qui fecit quod cecidit. Ergo ipsum renovare, expetit (6) Deo creatori; quique fecit ex nihilo revocat etiam ex mortuo. Hic invocatur ut praestet docturus, quemadmodum gratia praestanda conservetur, ne tam magnum donum amittatur: iterum sic ut sentiens humo se liberatum sententia praesentis, sicut ante damnatum, distet conversatione, qua usus, imitando Deum, veniat ad deitatem; et quam ante sibi usurpatam per arborem esse putavit deitatem sine Deo, hanc ipsum accipere possit a Deo. Quia et ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Hic qui queritur amisisse eos, quod dixit; nec ante livore abstulisse deitatem comprobatur: et qui questus est, id ipsum donare venit, quod amisimus, rogatus; ostendendo se, alloquendo, donando, revocando.

---

Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml.
