# De Physicis Liber 1.17

Victorinus, De Physicis Liber, De Physicis Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.17

XVII. Humana inspicientibus impossibile videtur esse quod dicitur, ut qui nasci debuit, contra naturam nasci praedicetur ex virgine; cum hoc in humanam rationem non cadat, ut proter caeteros ita nasceretur, et sit ex matre filius sine patre: cum tamen maxime hoc ei conveniat, ne terrenum patrem habeat qui habet patrem coelestem. Nec negare patrem suum venerat, ut ex alio nasceretur; sed quod deerat in natura gignentis (2), mater ei sit virgo. Nec sub ista conditione nostro generationis teneri debebat omnium procreator; cum etiam primi auctores non ex coitu sint generati. Multa quoque genera sunt in saeculo gignentium quae sine conjugio clam multis modis generantur. Conceptus vero ratio, cante inspicienti, possibilis. Ex spiritu sancto praedicatur natus esse qui sanctus est; nihil incredibile. Sed Inquinari sanctitas ejus videtur ex permixtione; cum non sit permixtio. Interroganti enim virgini et causas conceptionis requirenti, angelus Gabriel ait: spiritus sanctus superveniet super te, et virtus altissimi obumbrabit te: nec utroque commixtionem nominans; sed superventu spiritus, virtute altissimi, coagulatur natura; ut quod in aliis semen efficit, adjungendo sanctius, ut decet Deo, per incontaminatum corpus virginis nasceretur.

---

Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml.
