# De Physicis Liber 1.20

Victorinus, De Physicis Liber, De Physicis Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.20

XX. Nunc manifestata necessario (6) sancta et incontaminata nativitate per corporis formam, in qua adesse salutis nostrae ratio poscebat, superest ut probetur cur ad similitudinem nostram parvulus natus creverit, esurierit, manducaverit, sitierit, caeteraque officia corporis susceperit, ita ut et mortem, et tam turpem mortem, pateretur: post quam mortem (quod incredibile est repugnantibus) sepultus, resurrexisse dicatur. Et quidem qui in carne veniebat salvator carnis, quod nostram debuit suscipere non alienam, manifestum est: aliena enim suscepta, salus ad nos non pertinebat. Nostra quoque sluscepta carne nasci parvulus debuit ex virgine: nec enim virum consummatum per virginem nasci oportebat, quod sic docetur. Dicebatur natus, natus tamen non probabator: quomodo enim vir consummatus nasci per virginem poterat? ut quem parvulum non creditis natum, multo magis virum editum non crederetis.

---

Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml.
