# De Physicis Liber 1.21

Victorinus, De Physicis Liber, De Physicis Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.21

XXI. Parvitas tamen ejus quam divina sit, agnoscamus. Conceptus est homo, sed sine origine humani seminis. Natus est sicut homo, sed ex virgine, quod est sanctum. Ignobilis et deformis, sed gloriosus: in natura infans positus in cu…is, sed rex ab angelis, et filius Dei nuntiatus: salvator humani generis, coeli terraeque sociator gloriae. et pacis effector. Hoc apertissime pastores edocentur. Scriptum est enim ita: Factum est autem cum essent illic (dicit autem in Bethleem) impleti sunt illi (id est, Mariae) dies ut…pareret; et peperit filium suum primogenitum, et obvolverunt eum et collocaverunt illum in proesepio, quoniam non erat locus in stabulo. Pastores autem erant in regione illa pernoctantes et custodientes nocturnas vigilias super greges suos. Angelus autem Domini stetit, et claritas circumfulsit illos, et timuerunt timore magno: et dixit illis angelus, ne timueritis; ecce enim annuntio vobis gaudium magnum, quod est omni populo; quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Jesus in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem involutum pannis et positum in proesepio, Et subito facta est autem cum angelo multitudo exercitus coelestium laudantium Deum et dicentium gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti. Unus angelus enuntiat nativitatem, quod hic, qui parvulus erat ante saeculum natus est nobis hodie, quia hominibus esse tunc coepit. Ac ne eorum rex tantum annuntiatus videatur, quibus dictum est natus est vobis hodie angelorum exercitus concurrit, et dicit gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti. Apparuit haec ejus gloria in coelo, et pax in terra hominibus boni decreti ab angelis nuntiatur. Utrum nostrae infantiae similis videntur, advertitis an (1) non?

---

Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml.
