# De Physicis Liber 1.24

Victorinus, De Physicis Liber, De Physicis Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.24

XXIV. Hac ergo causa factum est, officia quidem carnis ostendere, non tamen ipsis officiis esse subjectum. Ut carnem veram probaret, esuriit; non ut victus jejunio manducaret. Denique cum ad probationem nostrae carnis ultra possibilitatem naturae 40 dierum et noctium spatio jejunasset, invenitur quidem esurisse, non etiam manducasse; ita scriptura dicente: Et consummatis 40 diebus et 40 noctibus, postea esurivit. Non tamen manducavit; esurivit autem. Quod ob (3) hanc causam manifesto factum est, ut quia 40 diebus, quibus continuis in cremo adversum Dominum tentationibus suis diabolus pugnans superatus fuerat, non esset(4); et ut ne, intellegendo Deum, diffugeret; ne perirent tam necessaria beneficia passionis sute, esurivit. Quem mox infirmum putans, iterum ut hominem aggressus est, dicendo ei, ut vel propter necessitatem sui corporis lapides in panes converteret; quique (5) nec fecit nec manducavit. Ita esurivit ob causam; non tamen subjectus est causae. Et non tantum in hoc loco, sed etiam discipulis offerentibus esurienti panes, ac dicentihus, Rabi, manduca; respondit: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut perficiam opus ejus.

---

Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml.
