Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Ac mundus ipse horum hominum insaniam comprimit, creatorem, rectorem, gubernatorem, dispensatorem suum ostendens. Quis enim pluvias alienis immittens, suae operationis aliena enutrit? Quis temporum nocivas contrarietites, temperie interposita, ad utilitatem omnes sociavit? ventorum flatus, animationis causa, nascentium creationibus subministrat? Deus (4) quidem ex omni creatura dinoscitur, sicut scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Hic rerum omnium conditor, rector, gubernator, dispensatorque reperitur: quo cognito, prava contentione quidam, infirmitate animi sui ordinem rerum non comprehendentes, nec hoc ipsum intelligentes, quod nesciunt, calliditate animi causas ingerunt Deo; aut non ita fieri debuisse dicentes, ut caderent; aut ex eo quod cadunt, ignorantiam ei vel malitiam adseribendam. Fecit enim ut sint: quod si evenit, ut non sint; aut ignoravit faciendo quod evenit; aut sciendo, volens liberare non potuit; aut cum possit, tradidit per malitium. Quorum neutrum ad divinitatem admittitur: nec enim fas est nescisse futura divinitatem, nec volentem liberare non potuisse, nec malitiam adscribi: qui voluit et fecit, ex eo quia voluntas faciendi, excludit malitiam negligendi. Quibus sublatis, tertium crimen iniciunt impossibilitatis Deo Quae omnia explicanda sunt. Nec enim malus est, qui voluit et fecit. et quia volens fecit. Qui potest omnia, aut potest quae vult, non erit imbecillus, ita nec ignorantiae subjectus: qui cum semper sit, sine eo fotura ficri non possunt.