# De Physicis Liber 1.7

Victorinus, De Physicis Liber, De Physicis Incipit Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.7

VII. Jam ergo causam rerum requiramus, ne diu protrahendo sermonem, locum erroris seductoribus permittamus. Fecit omnia ut sint: sine dubio profitemur. Evenit ut non sint: nec hoc negare possumus. Sed in eodem contraria esse non possunt, ut simul esse et non esse voluntati ejus contingat. Quia si fecit ut sint, semper vult ut sint: et si vult ut non sint, desinit id velle, quod volebat: quod qnidem vitium in Deum cadere non potest. Duabus vero personis in causa constitutis, conditore et condito, cum conditor est alienus a crimine, superest ut id, quod conditum est, suae laesionis ipse sit causa, nec potuisse sine aliqua culpa ad id cecidisse ut non sit. Rursus si culpa conditi voluntatem Dei evacuavit, fortior ipsa culpa quam conditor: ideoque renasci necesse est, ut ad ipsum venientes quod fuimus, id quod evenit per culpam, evacuemus; et vincat Dei voluntas, quae fuit ni simus. Inde ob culpam damnati revocamur, justitia Dei permanente eadem et virtute: justitia, in quo judicat; virtute, in quo revocat: non prohibitus salvare, qui potens est ut ex eo quod cecidit, possit revocare id quod ipse fecerat ex nihilo: et qui fecit ex nihilo, multo magis revocabit ex aliquo: et cum judicio justo damnatum dicto Dei caderet, item misericordiae ejus dicto resurgat: nec excluditur revocare, qui semper est; et potentia ejus obtemperans voluntati, justitia potentiae: at potentia perficiente, id agit quod velit, tempore qno vult, immo tempore competenti. Nec oberit ejus potentiae mors damnationis; nec damnatio vincit propositum voluntatis; sed misericordia ejus non inanis; nec sine ratione gratia renovandi; his enim datur qui petunt, sicut damnati sunt non petentes.

---

Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml.
