Latin
Hymn 2
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Miserere, Domine, miserere, Christe: animam, Deus, dedisti mihi, anima autem imago vitae est, quia vivit anima in aeternum, vivat et anima mea. Miserere, Domine, miserere, Christe: si ad similitudinem tuam, Deus pater, et ad imaginem Filii homo factus sum, vitam creatus saeculis, quia me cognovit Filius. Miserere, Domine, miserere, Christe: amavi mundum, quia tu mundum feceras: detentus mundo sum, dum invidet mundus tuis: nunc odi mundum, quia nunc percepi Spiritum. Miserere, Domine, miserere, Christe: succurre lapsis, Domine, succurre poenitentibus: quia divino et sancto judicio tuo quod peccavi, mysterium est. Miserere, Domine, miserere, Christe: cognosco, Domine, mandatum tuum, cognosco reditum in anima scriptum mea, propero si jubes redire, nostri Salvator Deus. Miserere, Domine, miserere, Christe: diu repugno, diu resisto inimico meo, sed adhuc mihi caro est, in qua vicius diabolus, tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit.