# De Trinitate Hymni 3.2

Victorinus, De Trinitate Hymni, Hymn 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-trinitate-hymni/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-trinitate-hymni/3.2

Ex aeterno ingenite, ex aeterno genite, ut omnia aeterna sint genite: o beata Trinitas. Tu creari imperas, tu creas, tu creata recreas: o beata Trinitas. Tu Pater cunctis substantia es, tu Filii vita, tu Spiritus salvatio: o beata Trinitas. Substantia ipsa vita est, vita ipsa qui est, aeterna salvatio est: Pater ergo, et Filius, et Spiritus sanctus est: o beata Trinitas. Tu esse cunctis praestas, tu Filii formam, tu Spiritus reformationem: o beata Trinitas. Tu Deus infiniti et definiti Pater es: o beata Trinitas. Tu o Fili, quia vita es, infinitus es; quia mortuis vitam revocas, definitus es; tu quoque et infiniti et definiti Pater es: o beata Trinitas.

---

Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp117/tmp117/tmp117.tmp117.opp-lat1.xml.
