# De Trinitate Hymni 3.3

Victorinus, De Trinitate Hymni, Hymn 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-trinitate-hymni/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-trinitate-hymni/3.3

Tu etiam Spiritus sancte, quia salvatio es, definitus es, et quia definitio quod infinitum est retines, et infiniti et definiti pateres: o beata Trinitas. Si ergo ter Pater unitas, omnis autem a te, o Deus, paternitas, unum et Deus, et omnis paternitas: o beata Trinitas. Tu λόγον, Deus, creasti (1). hinc Deus factus Pater, et quia a te creatus est λόγο?, et ipse quia in illo es, factus est λόγο? Deus. Haec duo unum sancto unxisti Spiritu: simplex ergo et unum es factum in tribus.

---

Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp117/tmp117/tmp117.tmp117.opp-lat1.xml.
