# De Trinitate Hymni 3.5-8

Victorinus, De Trinitate Hymni, 3.5 to 3.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-trinitate-hymni/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-trinitate-hymni/3.5

Ov tertium sanctus est Spiritus, sanctus Spiritus, totius exsistentiae demonstratio est. Demonstratio autem numquam nisi nota demonstrat: nosse autem in divinis hoc est quod habere est. Cognoscentia enim ipsa eademque substantia est. Habet ergo Deum, habet Christum quem demonstrat Spiritus sanctus: o beata Trinitas. Immensus, infinitus, invisibilis Deus es, sed aliis immensus, infinitus, aliis et invisibilis: tibi mensus, tibi finitus, tibi visibilis: Hinc ergo et forma tibi est, ergo et Λόγο;: idem es, quia Αόγο; forma est; et quia forma tibi notitia es, notitia autem Spiritus sanctus est: id ergo et Deus, et Αόγο;, et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas. Tu, Fili visibilis, es enim universalis et omnium forma: Cum enim vivificas cuncta, fit forma de vita: Forma autem semper in substantia, et forma omnis notitia est: ergo in substantia Deus es, in forma Λόγο;, in notitia Spiritus sanctus: o beata Trinitas. Tu quoque Spiritus sanctus notio es: omnis autem notio formae et substantia: notio est: Cognoscis igitur Deum, et habes Dei formam. Hinc et Deus, et Filius, et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas.

---

Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp117/tmp117/tmp117.tmp117.opp-lat1.xml.
