# De Verbis Scripturae 2

Victorinus, De Verbis Scripturae, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/2

II. Pandimus itaque singula quae lectio Geneseos doceat. Sed longum est sermonem de his quae supra dicta sunt facere: et de coelo ac terra, tenebris et abysso, aqua et spiritu disputare intermittamus, quia necdum tempus est aliquid de his dicere, quam hunc magis ad proposita respondere atque satisfacere. Est quidem quod tenebrae totum mundum possidebant, ut lectio superiori textu declarat. Sic namque dictum est: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3). Requiritur a sapientibus ubi facta sit lux: nec enim tenebrae substantivae erant, ut philosophi dicunt, et figuratio quaedam materialis in illis erat: nihil sunt. Sed absit a nobis cum illis aliquid sentire, quando divina scriptura dicat Deum creasse tenebras et fecisse coelum. Quod ergo a Deo fit, substantivum esse creditur. Unde si substantivae sunt, non luce facta in nihilum redactae sunt. Sed neque simul mixtae sunt, quia utrumque substantiae sunt, quae sibi contrariae hodieque sunt, ut calidum frigido, vel dulcedo amaritudini. Sed quando temperantur invicem, sibi necessaria esse dignoscuntur. Cesset itaque calumnia, si secundum substantiam contrarias diximus, sed necessarias in gignendi creatura, et requiescendi ab operibus omnibus esse. Ostendimus tamen luce facta tenebras non ablatas, sed immo docet Scriptura in parte eas redactas, hoc est in medio orbe condensatas, ut lux facta mediam partem mundi illuminaret. Nec enim Dei substantia est lux mundialis, quae facta est ut totum orbem possideret. Alia autem lux quae vera est, quae totum mundum illuminare potest, de qua Evangelista dicit: Est lux vera, quoe illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Vera itaque lux illuminat totum mundum, quia tenebrae cedunt locum suo auctori: sicut et sol a vero lumine obscurabitur, tenebrisque contegetur. Illa autem quae vera lux necdum est, ideo mundum universum suo apice desemel illuminare non potuit, immo non debuit, ne dies definita esse adjudicaretur, sed momentis horarum velociori cursu statueretur. Infirmitas enim creaturae apparet totum mundam non posse circumvallare, ideoque partibus hodieque dignoscitur peragrare.

---

Victorinus, Marius, De Verbis Scripturae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp111/tmp111/tmp111.tmp111.opp-lat1.xml.
