Latin
3
Victorinus, Marius, De Verbis Scripturae 3
Unproofread scanNot analysed yet
III. At vero, si totum orbem luce sua possideret, nequaquam horam in die aliquam demonstraret: quandoque totum mundum illuminaret, non erat quod perambularet. Secundum hanc rationem, quam disputavimus, recte intelligere poterimus prophetam Moysem dicentem: Et separavit Deus inter lucem et tenebras (Gen. I, 4). Quid autem est separare, si non distantiam inter haec facere? Qui si distantia instituit et contra alterum, et ea ipsa in divisione esse decrevit, ita ut lucem vocaret diem, tenebras vero noctem, aliud nunc audimus ex alio appellatum. Cur vero aliud non erat gratum, si quod primum denuntiatum est sufficeret? postea vocaret diem tamquam in mentem illi venerit. Sed absit a nobis nolle requirere manente praedicto nomine diem appellari: quod subsecutus est utique duodecim horarum spatium conclusit significare. Nec enim dies hodie si dominica appellatur, sine horis competentibus definitur. Cum ergo diem dicis, horam quamcumque definitam usque ad vesperam statuis. Ita dominus meus Moyses lucem vocatam dicit esse diem, ut nos non sine officio duodecim horarum usum quotidianum dictum fuisse dignosceremus. Denique subsecutus ait: Et factum est vespere, et factum est mane dies unus (Gen. ,I, 5). Quod si vesperam et postea diem factam appellat, consummatas horas facturae illius designat. Namque Salomon in libro Ecclesiastes interrogat: Quid est quod factum est? ipsum quod fiet: quod autem fuit, ipsum est quod futurum est (Eccle. I, 9).