# De Verbis Scripturae 7.19-26

Victorinus, De Verbis Scripturae, 7.19 to 7.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.19

Quod si post aquarum creationem intelligas vesperam, invenire poteris non quarti diei principia, sed quintae noctis initia. Quod si verum est, matutinum istud, quod post vesperam appellatum est, non ad quintam diem pertinere, sed ad sextam, quia in eo scriptura docet nos, quod homo factus est. Unde post facturam ejusdem hominis vesperam factam dicit, et matutinum, quod vere septimi diei est principium. In ipso enim matutino requievit Deus ab omnibus operibus suis, quae coeperat facere: non in vespera quae sexti diei sequentia erat. Tu nunc, amice, perspice planius lectionem, et fac animo tuo satis, non posse noctem praeponi diei, sic neque vesperam matutino, in quo actus et opus diei definitum ostenditur, et sic vespera prosecuta appellatur. Denique post sexti diei vesperam cessavit mentionem facere ex ipsa, sicut de matutina, quam aperte lucideque septimam diem propheta denuntiavit ipsam esse. Unde si non ipsa, tu nunc doce de dilectione septimam vesperam, ut sequatur illam et matutinum. Quod si non invenis, crede lectioni septimam diem ipsam esse, quae post vesperam matutinum appellata est.

---

Victorinus, Marius, De Verbis Scripturae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp111/tmp111/tmp111.tmp111.opp-lat1.xml.
