Latin
Lines 1-46
Victorinus, De lege domini 1-46
Not analysed yet
Solus in antiquo fulgebat clara potestas,
Sideribus caeli totum qui luminat orbem,
Verum qui Christum misit renouare salutem.
Hunc lex esse deum populo monstrauerat unum:
Vnum hunc esse patrem, a quo sunt omnia facta,
Atque unum Christum, per quem deus omnia fecit.
De domino dominus, lumen de lumine natus,
Filius ipse dei, carissimus ipse minister.
Hic fecit fluuium de fonte manare(==MA-NARE) perenni,
Qui tot(==) fluit in partes, ut uenti, in quattuor orbis.
Fudit aquas in agros, fontis sapor et color unus.
Hic regem terris, hominem, suo(==SVO) plasmate fecit,
Quem dominatorem uoluit(==VOLUIT) his omnibus esse.
Protinus illicitum uetuit contingere pomum,
Vnde malum sciret, unde dinosceret aequum.
Angelus hunc refuga coepit nudare salutem.
Adam, parua fide, nimium qui abducitur, alto
Fallitur ingenio mendacia uerba secutus.
Pestifer hinc uario suscepit nomine serpens,
Vipereus coluber, diros portare triumphos.
Vicit uicta uirum, gaudet portando uenenum.
Ipsa prior natis concepit femina mortem.
Consilium placuit, tegimen caeleste reliquit.
Corpore dissimiles Cain Abelque benignus
Atque animo fratres uaria sic munera summo
Obtulerant domino deo(==DE. O) lac atque hordea ruris,
Sed quia iustus erat Abel meliorque probatus
Inuiditque malus, ut frater dignior esset,
Propterea gratus pastor pecudumque magister
Fraternae cecidit primus uiolentia dextrae.
Hic Enoc insignis refugarum ut turba latronum;
Sacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum,
Translatus magno pignus seruatur honore.
Reddidit ergo deus gnatis peccata parentum
Diluuioque necans, facinus ne cresceret ultra,
Extinxit subolem patrum peccata sequentem.
Perfectus Noe solus sine culpa repertus,
Bis quinquagenis annis qui texuit arcam,
Promeruit tantum ereptus mortis ab undis
Cumque sua prole seruatur in altera gente.
Hic Abraham magnus animo iustusque bonusque,
Qui primus genere patria et genitore relicto
Respiciens caelum credidit esse deum
Voce dei suasus secessit in extera terra,
Tanta fide meruit sublimi dignus honore,
Gentibus ut pater et populis credentibus esset.