# De lege domini 139-182

Victorinus, De lege domini, Lines 139-182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/139

Mirificus Samuel, cui reges unguere primum
Praeceptum, dare chrisma uiris, ostendere Christum.
Talibus in uitae spatio laudabilis egit,
Vt quoque post requiem prophetica dona teneret.
Psalmographus Dauid, magnus rex atque propheta,
Produxit uictor deletis hostibus arcam,
Passurum Christus cuius se uoce canebat
Sponte, quod ingratus populus sine lege peregit.
Cui deus ex utero fructum promiserat olim
Prolem sublimi solio suo(==SVO) ponere sanctam:
Fixa fides domini, quae sponderat, omnia fecit.
Successit patri Salamon, sapientia plenus,
Qui duram potuit litem discernere matrum,
E quibus una suum nocturno tempore pressit
Subiecitque suum et saluum transtulit ad se.
Afferri gladium confestim praecipit ipse,
Partibus ut matres diuisa membra tenerent.
Cognouit sapiens et: "infantem(==I-NFANTEM) suscipe", dixit.
Aemulus Ezechias, populi corrector inertis,
Quique coli mandata dei prior omnia iussit,
Hic moriens lacrimis annos et tempora uitae
Accepit. merito talem tulit actus honorem.
Ingenti zelo Iosias rector et ipse.
Tantum nemo supra nec postea taliter egit.
Idola destituit, destruxit templa nefanda,
Atque sacerdotes super aras igne cremauit,
Ossa prophetarum falsorum cuncta refodit,
Incenditque aras, adolenda cadauera, lucos.
Nobilis Elias, qui nondum debita mortis
Gustauit, quoniam rursus uenturus in orbe est;
Hic infracta fide, populum regemque furentem,
Militiam domini qui deseruere beatam,
Verberibus famis hos ut castigaret amaris,
Sidera conclusit, tenuit in nubibus imbrem.
Esse deum cunctis ostendit, paruit error:
Nam madida fluuio super aras hostiae(==HOSTIA:E) membra
De caelo precibus ueniens ui flamma comedit.
Et quotiens uoluit(==VOLUIT), totiens ruit ignis ab alto.
Diuisit fluuium, transgressus in auio uenit,
Sublatus curru paradisi uectus in aula est.
Huius discipulus, fortis successor Eliseus(==ELISE.US),
Qui duplicem petit Eliae sibi sumere sortem,
Iordane percusso pedibus uia facta regressus,
Demersam fluuio releuauit uirga securem.

---

Victorinus, De lege domini. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTORIN%7Clege%7C001.
