Latin
Lines 183-219
Victorinus, De lege domini 183-219
Not analysed yet
Cuius post obitum iam condita membra sepulchro:
Abiectus quidam mactatus caede latronum
Vt tetigit costas, renouata luce reuixit.
Turba prophetarum tectis sapientia uerbis
Spiritu sancto dei(==DE. I), praesaga uoce locuta est:
Oses, Amus, Micheas, Ioel(==JO_EL) et Abdia, Ionas,
Habacuc(==HA-BA-CUC), Sophonias(==SO-PHO-NI+A+S), Aggaeusque
Zacharias uim passus et angelus(==ANGE-LU-S) Malachiel.
Esaias locuples uates, cui fontes aperti:
Tam manifesta fide uerbum deus ore profudit
Largaque per Christum patris est expleta uoluntas.
Quem populus sectum ligno, sine culpa repertum,
Immeritum demens crudeli morte peremit.
Sanctus Hieremias, quem gentibus esse prophetam
Aeterna uirtus iussit dixitque futurum.
Qui quoniam plebis infanda facta reuoluit
Et fore captiuos, nisi paenituisset iniquis,
Vincula dura tulit, squalenti carcere clausus:
Inque luto putei famis hausit tabida membra.
Sed postquam, quae noluerant audire, probauit
Atque hostes uictum populum duxere triumphis,
Horrida uix tandem caruit sua dextra catena.
Nulla morte uirum constat neque caede peremptum.
Quam magnus Daniel, qualis uir, quanta potestas,
Qui falsos testes ipsorum prodidit ore,
Somnia secreta regi prior ore resoluit.
Pro Christo reus et factus bis praeda leonum,
Seruatusque palam, uictor in pace quieuit.
Huius tres socii uix digna laude canendi:
Contempsere regem(==RE-GEM) soli sua corpora flammis
Tradere se poenis potius pro nomine magno.
Esdra uates, legis doctor et ipse sacerdos,
Qui populum captum post tempora longa reduxit,
Ignibus et multa consumpta uolumina uatum
Spiritu completus memor omnia reddidit ore,
Omnia, quae ueteri de testamento locutus.